cissimum conficiunt. Poëtae quoque vagantes per hortos illos Gratiarum et Veneris, de quibus est apud Pindarum, et ex iis bellissimum quodque carpentes, ea concinnant carmina, quibus ne mel quidem ipsum mellitius videri potest.
Magni et sapientes viri ne tum quidem otiosi sunt, cum otiosi videntur. At contra stulti et insipientes tum quoque nihil agunt, cum vel maxime videntur occupati. Multi sunt, quos cum videas huc illuc cursitantes, semper properantes, semper anhelantes, modo suis, modo alienis negotiis impeditos, nihil eis esse occupatius credas. At si recte rationem ineas, otiosos esse atque ignavos iudicabis. Nam quae pars in homine praecipua est, ea in illis quasi torpore quodam ac veterno oppressa perpetuas ferias agit. Nihil magnum ac sublime cogitant, nunquam animum ad caelestia attollunt, nihil aeternum atque immortale intuentur, mentem, qua nihil celerius est aut vegetius, per inertiam ac desidiam torpescere patiuntur. At sapiens, cum a turba secessit, cum occlusis foribus vindicavit se sibi, cum ab arbitris et ab interpellatoribus liber alto ac pingui otio frui videtur, tum maxime humana divinaque onmia mente ac cogitatione percurrit, et praeclaris seque dignis occupationibus involutus ea semper meditatur et tractat, quae non uni aut alteri, sed omnibus, neque iis modo, qui nunc sunt, sed etiam posteris prosint. Neque vero tunc solus est, qui omnis aevi optimos ac sapientissimos quosque intuens et aliorum facta dictaque in memoriam revocans, aliorum libros pervolutans, non minus eorum virtute ac sapientia fruitur, quam si vivorum ac spirantium sermonibus interesset. Non igitur magnificentius quam verius dici potest, tales