90 Marcus Antonius Muretus.
ex oculorum inaequalitate ἐπίκτητος et adventicia, eadem in filiis innata atque insita erat. Ita certe de quibusdam in Asia populis gravis auctor Hippocrates narrat; cum apud eos pulclunm haberetur oblongo capite esse, ob idque nutrices recens editorum infantium tenella capita manibus contrectando ac comprimendo globosam et orbicularem figuram corrumperent, eaque fastigiarent ac fasciis etiam adstricta in acumen crescere cogerent, paulatim studium in naturam vertisse, ut omnes ea in gente oblongis capitibus nascerentur, ex eoque Macrocephalos vocari. Idem et hodie, serio an ioco, de gente quadam in Italia dicitur.
Observatione dignum arbitror, quod cum P. Horatius Cocles in ponte sublicio solus impetum hostium excepisset, rescissoque ponte incolumis tranasset ad suos, gratus erga tantam virtutem populus Romanus fuit, et praeler statuam aheneam in comitio positam tantum ei agri, quantum imo die circumarasset, dedit, cum in modicis opibus necesse esset modica esse magnarum virtutum praemia. Sed illud quoque memoratu dignum est, eum illud ipsum quantulumcunque praemium accipere noluisse, non quod aspernaretur ut parum, sed quod inutilem rei publicae civem esse duceret, qui ob operam publice navatam opulentior esse aliis civibus vellet, ac non potius in ipsa recte facti conscientia et in caritate ac benevolentia civium suorum satis sibi magnum praemium poneret. Hoc tamen neque a Livio neque a Dionysio neque a Plutarcho ponitur; quin potius ii omnes ita loquuntur, ut ab eo acceptum fuisse praemium significent. Seneca tamen, alios videlicet