Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/112

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

De arte simulandi et dissimulandi. 93

fuisse perhibetur, et apud Homerum et apud Euripidem ait, eum sibi morte odiosiorem esse, qui aliud sentiat, aliud loquatur, seque id negat ullo modo aut facere aut alium facientem probare posse. Neque a patre degenerat Neoptolemus ille Sophocleus, qui cum Ulixis suasu Philocteten fallere coepisset, redit statim ad ingenium et tegere, quae vera erant, non potest. Sed tamen negari non potest, quin simulatio et dissimulatio saepe principibus necessaria et in eis summe commendanda sit. Etenim si princeps apertus sit et simulandi ac dissimulandi imperitus, omnia illius consilia patescent; quo nihil perniciosius est, aut maiori ad res gerendas impedimento. Laudatur dictum Q. Metelli Pii, qui interrogatus, quid postridie facturus esset, Tunicam, inquit, meam comburerem, si putarem ab ea consilium meum detegi posse. Et Francisco I., Galliarum regi, omnibus prope virtutibus regiis praedito, nihil magis obstitit, quam quod nimis aperte et libere, quid in animo haberet, eloquebatur, ita ut cogitationes ipsius prius interdum ad hostem, quam ad ipsius consiliarios perferrentur. At alius quidam e regibus nostris cum filios suos, qui in spem regni educabantur, nihil operae ad Latinas litteras percipiendas conferre voluisset, hanc unam sententiam ab eis disci voluit: Qui nescit simulare ac dissimulare, nescit regnare. Summus philosophorum Plato, cum alioqui mendacium ex omni bene instituta civitate exterminandum censeat, medicis tamen ac magistratibus ac principibus civitatis illud esse necessarium et salutare non diffitetur, eisque permittit, ut eo, cum publice expedit, uti queant. At in Tiberio perpetua simulatio erat; nunquam ex illius aut vultu aut sermone animum quisquam certo perspicere potuit.