144 Davides Euhnkenius.
laude, quam integritate vitae et candore vere Germanico cuiquam mortalium concedere. Quodsi haec erudiendi generosissimi Sixii provincia tua mihi commendatione obtigerit, te ego tanquam fortunae meae auctorem et amplificatorem nunquam non suspiciam, cultuque prosequar sempiterno. Atqui hic finem facerem scribendo, nisi scire cuperem, num forte praesentia mea adiumento mihi esse posset. Quodsi te ita iudicare intellexero, quam primum me in viam dabo. Etiam atque etiam vale, vir eximie, mihique benevolentia tua, qua nemini deesse soles, quaeso, subvenias. Lugd. Batav. d. 30. Dec. MDCCXLV.
Quoties de te beneficiisque tuis in me collatis cogito (cogito autem saepissime) toties mihi ipse succenseo, quod, te haud salutato, e Saxonia discessi. Sed haec atque alia ineuntis adolescentiae vitia, cum iam praeclaris, ut mihi blandior, virtutibus sint emendata, non dicam tu, quem ego longe omnium humanissimum aequissimumque cognovi, sed ne alii quidem rugosa mihi fronte exprobrabunt. Tibi quidem, o Rittere suavissime, semper iucundum erit, eiusmodi discipulum finxisse, qui et gratum piumque se praebeat, et immortalem laudem tuam aliarum etiam gentium eruditis enarret. Diu multumque dubitavi, compellaremne te litteris, an tacitus merita tua, ut feci adhuc, in posterum quoque venerarer. Sed vicit tandem pietas pudorem.
Equidem fateor, hoc litterarum commercium tibi apud Vitembergenses nulli esse honori ; at erit voluptati, et, nisi me omnia fallunt, alicui etiam emolumento. Quod si inde dedecus ad te perventurum putes, dissimules, quaeso, amicitiam nostram quasi postliminio restitutam. Cupio enim et ipse,