Pagina:Eclogae latinae.djvu/168

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est

Dav. Buhnkeiiius lo. Aug. Emesto. Idem lo. Dan. Bittero. 149

de eo tam male meritus sim, ut ne tralaticio quidem honore me dignum putet. Amico utitur Fischero, ex quo tibi facile erit silentii caussam indagare.

Plura scribam, si litteras tuas accepero. Interim vale, vir eximie animoque meo carissime, et Bachium nostrum meo nomine saluta. Dab. Lugduni Batavorum d. 8. Mart. 1757.

XCIV.
Carissimo Rittero suo D. Ruhnkenius S. D.
(Ibid. p. 583 sqq.)

Ex litteris Ernesti nostri satis, ut opinor, intellexisti, me omnem lapidem ab aliquo tempore movisse, ut te ex misera nunc Saxonia in beatiorem Bataviam transferrem. Quos conatus meos cum fortuna semel atque iterum destituerit, nunc incredibilem in modum gaudeo, exoptatissimam huius rei consequendae opportunitatem mihi ostendi. Andreas Weissius, praeclarus iuris naturalis et publici doctor, qui hanc academiam per quindecim annos ingenio et doctrina sua illustravit, superiore anno ab Ordinibus Hagam Comitum evocatus est, ut Principem Arausionensem bonis artibus erudiat. Huic successor quaeritur ab illustrissimis Curatoribus. Aliis alios commendantibus, ego usus adiutoribus Hemsterhusio, Gaubio et Alberto, excellenti virtute ac doctrina tua commemoranda rem eo perduxi, ut maxima spes sit, te ab illustrissimis Curatoribus, postquam voluntatem tuam intellexerint, huc vocatum iri. Muneris conditionibus nihil luculentius. Stipendium quidem huic professioni adsignatum tantum est duo mille florenorum Hollandicorum. Sed beneficia et emolumenta adeo superant stipendium, ut annui reditus quinque mille florenorum vel mille ducatorum aureorum summam conficiant. Impensae in migrationem faciendae a Curatoribus restituuntur. Quod a te exigitur, sane levissimum est. Duae perpetuae lectiones habendae sunt, altera in divinum Grotii opus de I. B.