Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/181

E Wikisource
Haec pagina emendata est

162 Davides Rulinkenius.

vix credibile sit in vita tam occupata comparari potuisse; cum igitur patri tuo credidisses, vim et venustatem Virgilii non nisi cognito Homero, Ciceronis non nisi Demosthene penitus percipi posse, nihil antiquius habuisti, quam ut Graecas litteras coniungeres cum Latinis. Itaque una legebamus ingeniorum principem, Homerum, eique, ut Atticam etiam elegantiam et suavitatem gustaremus, Xenophontem adiungebamus. Qua lectione confirmati non dubitabamus ad grandem et Homero in dispari genere similem poetam, Sophoclem, et dulcem subtilemque de scena philosophum, Euripidem accedere. Tum vero, qualis in te materia et indoles esset, intelligere coepi. Nihil dicam de docilitate, qua intra biennium consecutus es hoc, ut, qua facilitate Comelium et Racinium, eadem Sophoclem et Euripidem legeres. Maiorem admirationem mihi movebat vis iudicandi, quae in locis dubiis et obscuris cernebatur, imprimisque acerrimus pulchri et veri sensus, quo saepe magistrum praecurrens, ante latentes veneres deprehendebas, quam ipse earum demonstrandarum locum habuissem. Ex his et aliis, quae prodebas, excelsae indolis argumentis iam tum augurabar, talem te, qualis nunc es, futurum, et saepe alios loci tui iuvenes monebam, in te intuerentur, de te sibi exemplum sumerent, qui, quamvis natalium splendore, fortunae opibus, maiorum meritis facile ad amplissimos honores adspirare posses, tamen in optimarum artium studiis ita versarere, ut nihil tibi praesidii in illis relictum esse, omnem ornamentorum spem in ingenii cultu et virtute sitam existimares. Decursis deinde pari cum laude graviorum disciplinarum spatiis, iter per cultiores Europae partes instituisti. Hic prima, sicut debuit, tibi cura fuit, ut regum principumque artes in continendis civitatibus cognosceres, et ex variorum populorum moribus, legibus, institutis caperes, quod aliquando ad utilitatem patriae transferres. Nec tamen frequentior eras in aulis quam in bibliothecis, aut magis purpuratos quam doctrina et ingenio claros appetebas. Imprimis autem proprio quodam studio rapiebaris ad priscarum artium