Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/20

E Wikisource
Haec pagina emendata est


Angelus Politianus 1454—1494.
____________
I.
De morte imperatoris Commodi a. 192. post Chr. nat.
(Herodian. hist. e Gr. transl. a Politiano interpr. libr. I. c. 16 sqq.).

Commodum ipsum quoque desinere aliquando ab sua vecordia et civitatem tyrannide liberari oportebat, idque anno ineunte, quem diem Romani festum agunt, ad Ianum, vetustissimum Italiae deum, referentes, cuius etiam Saturnum ipsum ab Iove filio pulsum, cum in terram descendisset, fuisse hospitem praedicant et, quod ibi latuisset, nomen Latio inditum. Quocirca etiam nunc Romani Saturnalia prius, dein vero initium anni more suo concelebrant. Estque eius dei biceps imago, ut a quo incipit et in quem desinit annus. Cum igitur hunc diem festum civitas agitaret in quo potissimum Romani invicem se colunt salutantque et nomismata alter alteri caeteraque omnifariam munera missitant, summique magistratus conspicuam sibi et solennem purpuram induunt: universis diem concelebrantibus, statuit Commodus non quidem ex imperatoriis (ut mos erat) aedibus, sed ex ipso gladiatorio ludo prodire in publicum ac pro eleganti vestitu purpuraque imperatoria procedere armatus, deducente gladiatorum agmine, in conspectum Romani populi. Quod ubi consilium suum ad Marciam retulit, unam e suis concubinis, cui scilicet plurimum deferebat,

Wolff, Eclogae Latinae. 1