Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/212

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Memerabilia quaedam e Gesneri vita. 193

genera discipulorum, canendo sibi suisque studiis aliqua quaerentium praesidia, quorum alteri vocantur chorus symphoniacus; alteros vero, quoniam non, ut illi, per plateas animos beatiorum cantibus permulcent statariis, sed vicos urbium perambulando gradu concitatiori canunt, discipulos dicunt currentes. Quorum conditio cum minus sit honorata, quam istorum, cumque munia iis sustinenda sint onerosiora, nemo temere in illorum se cooptari collegium patitur, nisi sit pauperrimus. Sed in horum numero fuit aliquamdiu Gesnerus. Et cum ibi mos esset, ut operae suae praemia caperent non nummulos solum, sed panes quoque, quos novissimus deberet colligere ostiatim, ipse quoque hoc munere functus est. Aliquoties illum inter discipulos memini dicere, non tristi aut acerbo vultu, sed, ut erat venerabundus divinae cultor providentiae, exhilarato: Ego et Salomo Gesnerus Vittebergensium theologus ille, diebus Domino nostro sacris panarium portavimus in tergo. Etiam Ienae per duos annos vixit in inopia, sed ita, ut severam istam amicam pateretur facillime. Saepe, Gesneri verba repeto, spatia ante portas urbis facturus, non nisi grossi, quem Misnicum vocant, possessor fui unici, et cum mendici me longe pecuniosiores mihi obviam fierent, dedi illis nummum meum, hac quidem lege, ut redderetur dimidiatus, unde deinde poma ad vitam aliquot per dies tolerandam emi. Mos tum fuit, utrum adhuc sit, non habeo dicere, sed tum fuit mos, ut in familiis, quacunque de caussa honoratioribus, natales et funera carminibus celebrarentur. Hoc institutum Gesnero poetae, ut tum tempora erant, etiam cum patria lingua caneret, valde probabili, admodum salubre fuit et quaestuosum, adeo ut aliquoties, cum iam ad incitas redactus esset, inde praeter opinionem subito pusillum nactus sit laxamenti. Reliquis vero, quibus in academia illa litteris operam dedit, tribus annis, in domo et sinu adeo celeberrimi istius theologi Buddei, primum assecutus est fortunae lautioris gradum. Per illum innotuit Duci Vinariensium serenissimo, qui eum ad se vocavit, ut gymnasium suum regeret loco secundo.<Wolff, Eclogae Latinao. 13 references/>