Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/217

E Wikisource
Haec pagina emendata est

198 Samuel Fridericus Nathauael Morus.

Schlegelius, quae temulentus dixerat, eadem dicit crapula exhalata sibique redditus, nummum esse Antonini, repetens: Heri iam ex me audisti. Hic vero Gesnerus plane obstupuit. Allatis deinde signis iis, quae dubitare non sinerent vere a Schlegelio pronuntiatum esse, intellexit haud ambigue, se domi suae Sphinga habere, quae per somnum menteque obnubilata non minus, quam serena ac vigilans soluta daret aenigmata. —

Solebat inter alia id operam dare, ut hospites inter colloquendum sensim traduceret ad illam scientiam, cui potissimum essent dediti, ut hac ratione eius fierent doctores. Aut, si horae consumerentur sermone, paciscebatur sibi hoc, ut impertirent sibi de suis aliquid, peterent deinde a se, quae viderentur. Venit aliquando alumnus Neptuni, homo, qui omnibus maribus, mediterraneo autem diutissime esset iactatus. Quos misceret Gesnerus sermones cum nauta, cui Proteus suis cum pecudibus innotuisset quidem, rebusque maritimis qui esset exercitatissimus, Musas autem nunquam, ne e longinquo quidem salutasset? Commode occurrit, quod audiverat de linguae commercio peculiaris, quod illo in mari nautae inter se habent Vulgo cluit lingua Franca estque conflata ex linguis Arabica, Italica, Gallica, Hispanica, Anglicana, maxime autem Gallica et Itala. De hac igitur nascuntur sermones. Cumque affirmasset navita, esse illam naturae maxime convenientem, facilemque adeo, ut vel Arabes nullo negotio illam intelligant, plurima ab illo expiscatur vocabula, in his, interpretem esse Miparlitiparli quasi tu dicas, qui ad me, qui ad te loquitur. Ita describitur officium eius, quem nos vocamus einen Dolmetscher, Nosse haec et scitari humanum est et philologo dignum; sed eadem a curiositate traducere ad utilitatem, Gesnerianum est. —

Fuit autem bibliotheca Goettingensis Gesnero non doctrinae modo, sed prudentiae quoque schola. Ac ne longum sit, imo defungar exemplo. Aperiens illam quodam tempore viro venerabili, dum caedunt sermones, facit quod