Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/219

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

200 Samuel Fridericus Nathanael Moms.

potest paupertatis foeditas, eam omnem Reiskius expertus est. Quidquid cruciatus habet ille morbus sedentariae vitae proprius, id diu noctuque animum et corpus eius laceravit, cum post vicesimum fere aetatis annum saepenumero omnis cogitandi acies hebetaretur, et post diurnas iactationes aut insomnes essent noctes, aut tumultuosis somniis anxiae; unde malum ad eam saevitiem processit, ut interdum se plane destitutum existimaret, ut nullum senectutis diem doloris sensu vacuum ageret, ut summa tristitia eum ad litteras, amicos, munera, res domesticas comitaretur, ut anxietas et metus adstantibus lacrimas extorquerent. Adde his iacturam parentum, incepta centies irrita, multa multorum odia aliosque per omnem vitam gravissimos casus. Poteritne maior hac calamitas fingi, aut litterarum studio tristius impedimentum obiici? Etiamsi vero tanta sunt haec mala, ut singula singulorum vitam satis reddere possint aerumnosam, tamen Reiskius, his omnibus unus obrutus, multarum litterarum scientiam perfecit, multos libros scripsit, multis hominibus inserviit, muneribus cum fide functus est, et, copiolis suis omnibus in librorum editiones impensis, novo plane modo erga viros doctos liberalis fuit. Huius ergo viri vitam propius nosse, et ipsius et litterarum caussa fas est.

Misenensis fuit, in oppidulo Zoerbigensi anno superioris saeculi sexto atque decimo, die quinto et vicesimo Decembris natus e Ioanne Balthasaro coriario et Ioanna Christiana Klossia; a quibus filius decennis, usus aliquamdiu privata Meisneri disciplina, in orphanotropheum Halense deductus est, ubi quinquennium exegit, interque alios praeceptorem nactus est Sigismundum Iacobum Baumgartenium, theologum Halensem longe celeberrimum et eruditissimum, cuius memoria tam grata fuit Reiskio, ut, si quid molesti habuisset illud tirocinii tempus, id omne suavitate nominis Baumgarteniani compensaretur. Saepius vero dolebat, se non ab omnibus illius scholae praeceptoribus eo ductum esse, quo debebat, hoc est, ad eas artes, quibus reliquarum disciplinarum com-