Pagina:Eclogae latinae.djvu/249

E Wikisource
Haec pagina emendata est

230 Daniel Albertus Wyttenbachius.

caussas conversionum, litterarum progressus, hominum mores notaret. Et profecto nil nisi egregium prodire poterat ab eius viri studio et scriptione, qui omnis historiae genera monumentaque pertractata, stilum ad egregiam orationis facultatem exercitatum, ingenium sensumque optimorum quorumque veterum historicorum quotidiana lectione et consuetudine tritum ac formatum haberet. Hanc scriptionem veluti dictans praelegebat in schola ita, ut frequenter aliquid ad rem praesentem acommodatum subito ac memoriter adderet. Atque harum utilitati ac suavitati scholarum indicio etiam fuit earum frequentia, non quidem illa maxima, sed maior tamen, quam ab illius saeculi perversitate exspectari poterat. Recens tunc inter homines nostros invaluerat error, historiam libris legendis rectius disci, quam audiundis professorum scholis. Hemsterhusius solitus erat historiam reipublicae Batavae enarrare tanta audientium multitudine et approbatione, ut illa non solum historiae, sed et prudentiae civilis institutio haberetur; at, Wagenarii de historia patriae opere edito, paullatim deficientibus discipulorum ad audiendum id, quod, ut quidem putabant, iam editum legere possent, studiis, illae Hemsterhusii scholae vacuae relinquebantur. Error latius serpebat ad historiae universalis institutionem aliasque ad academias. Unus Wesselingius, qui obiit Ruhnkenio recens professore, anno h. s. sexagesimo et quarto, Traiecti se ad vitae finem usque in vetere laudis possessione tutatus est. Tradebat historiam universalem cum auditorum incredibili studio, admiratione, frequentia; memoriter omnia narrabat, subinde per auditorium ambulans, nil in manibus habens, nisi parvam scidulam, in qua nomina quaedam propria hominum ac tempora notata essent; habebat procero cum corpore magnam in habitu, gestu, vultu, voce, gravitatem. Haec admirationem faciebant, multoque plus, quam singularis eius doctrina apud multitudinem vulgumque iuventutis ad excitanda retinendaque eius studia valebant. — Alterum pensum erat antiquitatum Romanarum. Has