10 Angelus Politianus.
Praeerat Pannoniis universis (nam unius regebantur imperio) Severus quidam, genere Afer, vehemens homo negotiis gerendis ac ferox vitaeque assuetus durae et asperae, promptus excogitandis, acer exsequendis rebus. Qui postquam Romanum principatum pendere sublimem quasique direptui expositum vidit, alterum quidem ut desidem, alterum ut parum efficacem contemptui habuit. Addebant praeterea spem somnia quaedam et oracula ceteraque futurorum praesagia, tum denique fidem veri impetrantia, cum sunt eventum sortita, quorum pleraque ipse in libris de vita sua conscripsit ac publice in tabulis picta dedicavit. Sed quod illi extremum maximique momenti somnium spem propemodum omnem conciliavit, id ne nobis quidem silentio praetereundum. Quo enim tempore nuntiatum est, Pertinacem ad imperium adscitum, peracto Severus sacrificio iuratusque fidem principi, ubi primum domum rediit, sonmo comprehensus videt per quietem magnum quendam ac generosum equum ornatum phaleris imperialibus, qui Pertinacem ipsum per urbem veheret media sacra via. Sed ubi ad ipsum fori pervenit ingressum, in quem olim liber populus frequens conveniebat, visus est excussisse Pertinacem equus atque abiecisse humi proximeque adstanti Severo tergum substernere eumque perferre sublimem tuto in forum medium, conspicumn venerabundae multitudini. Manet autem adhuc huius imago somnii eodem ipso in loco ingens, ex aere conflata. Ad hunc igitur modum sublatis animis Severus, ac se divina providentia sollicitari ad imperium ratus, decrevit animos periclitari militum. Quare primum quidem praefectos tribunosque et primos militum sibi ad-