De Severo imperatoriae dignitatis aemulo. 17
prius Macedonum, dein mancipia quoque Romanorum facti sunt. Ea vero labes aemulationis atque invidiae florentibus etiamnum aetatis nostrae civitatibus incubuit. Igitur in Bithynia statim post res ad Cyzicum gestas Nicomedenses ad Severum defecerunt, missis legationibus, quae se exercitum accepturos omniaque tradituros pollicerentur. Nicaeenses contra, illorum instigati odio, Nigri partibus studebant eiusque suscipiebant milites, sive qui se ex fuga receperant, sive qui ad tuendam Bithyniam mitterentur. Quocirca ex utrisque urbibus quasi e castris egressi milites iterum concurrerunt, magnoque commisso proelio longe superior Severus fuit. Inde etiam fuga facta Nigri milites, qui proelio superfuerunt, ad Tauri montis angustias evaserant clausasque munitiones tuebantur.
[Cap. 4.] His nuntiatis Niger, cum quidem ingentem exercitum, sed pugnae laborumque inscium collegisset, magnis itineribus accelerabat, quam plurimis eum mortalibus omnique ferme Antiochenorum iuventute sequentibus ducem, multa scilicet animorum alacritate, ceterum virtute ac peritia belli nulla ex parte cum Illyrico milite conferendis. Ita concurrerunt ad Issicum quem appellant sinum, longe lateque spatiosissima in planitie, quae perpetuis subiecta collibus in theatri speciem, quasi quoddam belli stadium fabricata natura. Quin eodem quoque loco Darium ab Alexandro ferunt maximo extremoque illo proelio profligatum captumque, septentrionalibus etiam tum viris orientis nationes superantibus. Manet adhuc tropaeum et tantae victoriae testimonium urbs in colle, Alexandria, simul aëneum ipsius simulacrum, unde loco impositum nomen. Evenit autem, ut Severi ac Nigri exercituum non congressus modo in eum locum, sed fortuna etiam fortunae similis fuerit. Utrinque enim sub vesperam parati ad pugnam constiterant, curis dein pavoribusque totam noctem extraxerant insomnem statimque cum solis ortu, ducibus utrinque adhortantibus, incredibili alacritate utrinque se incitarunt, tamquam de omni spe reliqua novissimo illo congressu dimicaturi, dis- Wolff, Eclogae Latinae. 2