Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/42

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Lazams Bonamicus instauratoribus Patav. gymn. 23

reno, singulari viro et praestantissimo cive, ad collegium senatumque referente, ne dimidio quidem stipendii Bononiae mihi propositi, Patavii retentus fuerim. De Clemente VII. adiunxi, pontifice maximo, quem dux amplissimus, omni virtute ornatissimus, immortalitate dignissimus, Andreas Gritius, mei incredibili desiderio ardere cognovit, cum per Hieronymum Alexandrum tum legatum egit, ut mihi per vos liceret Romam ire et meam, quantulacunque est, sibi operam dare. Summi me beneficii tantus ac tam divinus princeps sempiterna memoria obligavit, cum respondit, Venetam rem publicam suorum hominum, qualis ego essem, opera uti malle, quam aliis quibuscunque concedere. Commemoravi proventum HS XXXVI M. et amplius, hoc est octingentorum Pannonicorum nummum, mihi delatum, ut essem in comitatu regis Ferdinandi, et magno animo sine ulla cunctatione repudiatum. Quibus rebus videbar declarasse, quanti rempublicam vestram otiumque litterarum fecerim, modo cum dignitate in eo esse possem.

Sed, an possem, iubebam illum etiam atque etiam considerare. Quod idem ut faciatis, vehementer a vobis peto, clarissimi atque optimi viri. Biennio iam provinciam, quam iudicio senatus gerebam, ex consuetudine aliorum renunciaram, non arroganter, ut multi, sed pro pudore ac modestia mea proque ea reverentia, quam vestris magistratibus adhibendam semper putavi. Adii eos, qui in eodem magistratu ante vos fuerunt; aperui animum meum; rationes omnes vel officii mei, vel illorum aequitatis explicavi; omnia in unum caput conieci, cum dicerem aut esse unde stipendium aliis augeretur, aut deesse; si deesset, meam me in omni fortuna voluntatem ad suam accommodaturum et eodem contentum stipendio futurum quoad viverem; sin esset, me non videre, quo modo aut illi iusti esse possent, si in pari industria ac labore, ne dicam multo maiore aliis accessio stipendii atque honoris fieret; aut ego vir bonus, si cum aeque atque alii Patavinae vestrae academiae utilis esse nequirem, alteri non libenter cederem, qui existimatio-