26 Christophoras Longolius.
et imperii Veneti maiestati hoc dabo, ut sponte, non aliquo decreto conditioneve alia vestra obligatus, sed omni vinculo solutus, honoris tantum atque amplitudinis reipublicae vestrae causa, quo possum studio et labore, academiae vestrae succurram, vestramque voluntatem non solum meae sed honori etiam meo anteponam. Vestrum erit pro pudentia et bonitate vestra statuere, quo modo decreto senatus non tenear; deque eo aliquid ad me scribere, quo et meam hanc voluntatem vobis gratam esse intelligam, et sperare posthac possim magnae vobis curae fore honorem meum, quem vobis magnopere commendo et trado. Patavii VII. idus Novembr. MDXXXVIII.
Pergratae mihi fuissent tuae litterae, si, quam nobis luculente ingenii tui elegantiam expresserunt, tam iucundum de vitae tuae rationibus nuntium attulissent. Sed id et antiquum est et haud scio an etiam fato litterarum quodam comparatum, ut, quo quis ingenuas artes complectatur studiosius, hoc fortunae fluctibus iactetur acerbius. Haec enim, ne forte nescias, mihi tecum est communis querela. Nam etsi ipse nulla insigni, ut nunc quidem est, rei familiaris inopia premor, illud tamen eiusdem fortunae iniuria commissum esse video, ut ea sit rerum mearum tenuitas atque angustia, ut tibi ista spe, ista probitate adolescenti auxilium