Pagina:Eclogae latinae.djvu/55

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

36 Marcus Antonius Muretus.

mittere. Caesaris commentarios velim etiam legere incipias^ ne pecunia illa tibi perierit. Confide, mi Alexander, et quemadmodum te mihi facturum polliceris, effice, ut re ipsa ostendas ac patefacias, te incensimi esse amore litterarum. Omnia tibi affatim suppetent, si diligentia non deerit; in ea sunt omnia. Isocratis iunioris dictimi est: iav ^g (piXo- fiad^g, eay nolvfia&rig. Hoc tu tibi quasi ex oraculo dictum puta. Vale. Tibure. m. Id. lul. MDLXX.

XVI.
Eidem Ripario.
(Opp. T. II. Auctar. ep. 4.)

Binae litteras tuas una cumhis accipies, alteras Latino, alteras eo quo vulgo utimur sermone scriptas. In Latinis niliil habui, quod emendarem; quae res mihi summae vo- luptati fuit. Quare et tuas et meas omnes eodem in libro describito. Erit tibi olim iucundum considerare progressus tuos. Alexander mi, vale et perge ea qua coepisti diligentia in studiis versari. Nihil facere aut mihi iucimdius aut tibi utilius potes. Tibure. Idibus lulii MDLXX.

XVII.
Eidem Ripario.
(Epp. I, 60 et Auctar. ep. 1.)

Perge, ut facis, mi AJexander, amare litteras, eis te oblectare, in eis omnia et seria et ioca tua coUocare. Non magnus labor magno tibi olim honori futurus est. Ista via, quam tu nunc ingrederis, multi humili et obscuro loco orti ad amplissimas dignitates pervenerunt. Atque etiamsi nulla eiusmodi praemia litteris proposita essent, ipsa tamen