Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/81

E Wikisource
Haec pagina emendata est

62 Marcus Antonius Muretus.

XL.
M. Antonius Muretus Iac. Augusto Thuano Consiliario Regio in Curia Parisiensi V. C. S. D.
(Epist. III, 53.)

Parum abfuit, quin abiecerim consilium, quod ceperam, scribendi aliquid de laudibus clarissimi ac praestantissimi viri, patris tui; ita me eruditorum hominum versus, quos eodem argumento scriptos ad me misisti, deterruerant. Sed vicit voluntas obsequendi tibi ; neque enim dubitabam, quin aequo animo quicquid a me scriberetur accepturus esses. Mitto igitur ad te aliquot versus, non illos quidem valde bonos, sed quales exspectari poterant ab homine neque unquam poeta et iam sene et tum suis, tum amicorum negotiis assidue implicato. Eos tu si semel lectos concerpere volueris, feceris quod merentur; sin una cum ceteris, quae alii scripserunt, edendos duxeris, eundem fortassis usum praestare poterunt, quem in pictis tabulis umbrae, quae efficiunt, ut luminosa magis emineant Sed si editurus es, peto a te, quantum me amas, ut eos prius cum duobus tribusve probatissimis Sorbonici Collegii Theologis communices, ac si fieri potest, ab eis impetres, ut suum quoque de eis iudicium adscribant; ne quid imprudenti exciderit, quo quisquam offendi queat. Iam nunc enim subvereor, ne, quod poetarum more Astraeam deam vocavi, durius id non satis aequus interpres accipiat. Ego tamen profiteor, Astraeae nomine nihil aliud a me quam divinam iustitiam intelligi; quo posito et cognito puto cetera ferri posse. Ignosce, quaeso te, timiditati meae. Satis multos ex illo collegio amicos habeo: inter ceteros Genebrardum, qui unus mihi est pro centum milibus. Is, ut spero, et tua caussa libenter et mea non invitus omnem nobis scrupulum eximet. Vale et perge, ut facis, patris tui desiderium tua singulari ac praestanti virtute lenire. Romae Idib. Octobris (MDLXXXIII).