Pagina:Eclogae latinae.djvu/87

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

tiae et calliditatis alii id esse argumentum volunt. Ab ingenti certe calore proficiscitur, quo qui abundant, ii et robusti esse et callidi solent. Itaque et eruditus et grandiloquus poeta, Nonnus, libro XXVI. Dionysiacon Sabiris populis ait esse cor densis vestitum pilis, ideoque audacissimos esse neque unquam in proeliis metuere.


XLVII.
De Catone puero.
(Comment. in Taciti Opp. Opp. T. IV. p. 20. ed. Ruhnk.)

Catonem ferunt, cum quatuordecim fere annos natus crebro in aedes Sullae a paedagogo duceretur videretque, illic multos torqueri, multos duci, multorum nobilium civium oblita cruore capita afferri, quaesiisse ex magistro, cur nemo reperiretur, qui Sullam interficeret; cumque is respondisset, eum ab omnibus metui, Cur tu ergo, inquit, venienti huc mihi gladium non dedisti, ut patriam liberarem? Nemone igitur vir erat, qui Catonis vixdum puberis animum indueret? Vere vetus ille Rhintonis versus de Romanis tunc dici potuit:

Οἱ μὲν παρ᾽οὐδέν εἰσιν, οἷς δ᾽οὐδὲν μέλει

Alii quidem tanti non erant, ut quidquam magnimi ac memorabile susciperent, alii autem negligebant.

XLVIII.
De coma Berenices.
(Comment. in Catull. Opp. T. II. p. 832. ed. Euhnk.)

Poematis Catulliani de coma Berenices hoc fere argumentum est. Ptolemaeus cognomento Euergetes Berenicen seu Beronicen (utroque enim modo nomen hoc scriptum