Jump to content

Pagina:Eclogae latinae.djvu/92

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Hic igitur ignobilis quidem erat loco, sed bonus militia, neque Augustus in parandis victoriis meliori cujusquam aut fortiori opera usus est. Nam et eam classem, qua Sextus Pompeius inter Mylas et Naulochum victus est, instruxerat exercueratque Agrippa, et ipsius praecipue ductu pugnatum prospere est. Unde Augusto exprobrabat Antonius, stupentem eum adhuc et semisomnum non prius surrexisse nec militibus in conspectum venisse, quam Agrippa hostium naves fugasset. Itaque coronam navalem, qua nemo unquam Romanus donatus fuerat, nemo post eim donatus est, et caeruleum vexillum hoc bello singulari virtute meruit. Sed et in bello adversus Antonium in ore atque oculis classis Antoniae Leucadem expugnaverat, Patras ceperat, Corinthum occupaverat, bis ante ultimum discrimen classem hostium superaverat. Et in illo ipso proelio, quo vires Antonii conciderunt, omne clarissimi certaminis arbitrium penes Agrippam fuit. Sed cum ter consul fuerit, cur eum, victoriae socium, extulisse Augustus geminatis consulatibus dicitur? Nimirum quia primum consulatum non ab Augusto acceperat, sed a populo; at duo posteriores Augusti beneficia fuerunt. Tertium quidem consul illa tot in urbe maxima opera excitavit, quae, ut ait Seneca, et priorem magnificentiam vincerent et nulla postea vincerentur, Neptuni porticum, sudatorium Laconicum et illud nobilissimum Pantheon, in quo cum Augusti nomen vellet inscribere, eo recusante suum inscripsit. Hodie quoque in eius vestibulo illa cubitalibus prope litteris scripta visuntur: M. Agrippa Cos. tertium.

Evectus ad illam potentiam, cum et populo unice carus esset et apud milites auctoritate polleret, ut qui in castris simili atque Augustus tabernaculo uteretur, aeque atque Augustus militibus signum daret, iam ipsi, qui eum extulerat, Augusto formidulosus videri poterat; iam optandum erat, ut Agrippa secundo loco contentus foret. Putant autem, hoc observandum esse iis, quorum potentia non satis adhuc altas radices egit, ut fortes viros et a quibus imminere potest aliquid periculi, aut e medio tollant, ne quid