Pagina:Eclogae latinae.djvu/96

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

et oppidis. Nam si nihil aliud obstabat Ciceroni, quam quod ait Victorius, ne illam consuetudinem suam retineret, poterat pro plenam dicere refertam. Sed non solent politi et eruditi scriptores ea nomina, quorum unum ex alio pendet, uno et eodem casu, genere ac numero ponere, quod ea res ambiguam, obscuram, insuavem orationem facit. Itaque ornamenta fanorum recte dixeris; sin, cum illud dicere velles; magnam fuisse multitudinem eorum, qui fanorum omamenta exspectarent, dixeris, magnam fuisse multitudinem spectatorum omamentorum fanorum, nescire te loqui etiam pueri dicent. Atque hoc est, quod rhetores monent, casibus, generibus et numeris distingui debere orationem. Quod ut magis intelligatur, removeamus alteram ex illis duabus vocibus, ut sit: ornamentorum fanorum plenam domum; aeque inepta erit oratio. Non igitur quod tres voces eodem modo terminarentur, eo ita loqui Cicero noluit, sed propter eam, quam modo exposui, caussam. Ea enim sublata, coniunctio non trium modo, sed et plurium similiter desinentium vocum vitii nihil habitura est. Qcero in Miloniana: Scutorum, gladdorum, frenorum, sparorum, pilorumque etiam multitudo deprehendi posse indicabatur. Vides, quam illa similiter desinentia non fugiat? Addit homo eruditissimus, sed certe interdum minus accuratus, quam par erat, invenisse se etiam alterum locum in Ciceronis scriptis, in quo ille a consuetudine sua discesserit, neque se tantae consilii mutationis caussam afferre posse, nisi aliquis putet id natum ab animi perturbatione magna, qua tunc premebatur. Esse enim in tertio libro Epistolarum ad Atticum, quas scripsit, cum patria expulsus foret; illic igitur ita scripsisse: Ex tuis litteris plenus eum exspectatione de Pompeio, quidnam de nobis velit aut ostendat. Quid non in animis hominum efficit doloris acerbitas? Ita perturbatus erat Cicero, quod patriae, quod uxoris, quod liberorum adspectu careret, ut, cum consilium cepisset nominis plenus nunquam nisi urgente necessitate cum sexto casu coniugendi, in tanta re imprudens consilium muta-