Jump to content

Pagina:Epitome historiæ sacræ (IA epitomehistoris00irongoog).pdf/36

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Agnovit eos Josephus, nec ipse est cognitus ab eis.

Noluit indicāre statim qui esset: sed eos interrogāvit tanquàm alienos, Unde venistis et quo consilio?

Qui responderunt: Profecti summus è regione Chanaan, ut emamus frumentum.

Non est ità, inquit Josephus; sed venistis huc animo hostili; vultis explorare nostras urbes et loca Egypti parum munita.

At illi: Minimè, inquiunt: nihil mali meditamur: duodecim fratres sumus; minimus retentus est domi à patre: alius vērò non superest.

57. Joseph detains Simeon until they bring Benjamin to him.

Illud Josephum angēbat, quòd Benjaminus cum cæteris non aderat.

Quare dixit eis: Experiar an verum dixeritis: maneal ūnus ex vobis obses apud me, dum adducatur huc frūter vester minimus; cæteri, abīte cum frumento.

Tunc coeperunt inter se dicere: Meritò hæc patimur: crudeles fuimus in fratrem nostrum; nunc pænam hujus sceleris luimus.

Putabant hæc verba non intelligi à Josepho; qui per interpretem cum eis loquebatur.

Ipse autem avertit se parumper, et flevit.