Jump to content

Pagina:Epitome historiæ sacræ (IA epitomehistoris00irongoog).pdf/41

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Continuo deponunt saccos et aperiunt, quos ille scrutātus, invenit scyphum in sacco Benjamini.

67. They return to the city overpowered with sorrow.

Tunc fratres Josephi mærōre oppressi revertuntur in urbem.

Adducti ad Josephum, sese abjecerunt ad pedes illius. Quibus ille: Quomodò, inquit, potuistis hoc scelus admittere.

Júdas respondit: Fateor; res est manifesta; nullam possumus excusationem afferre, nec audemus petere veniam aut sperare; nos omnes erimus servi tui.

Nequaquam, ait Josephus: sed ille, apud quem inventus est scyphus, erit mihi servus; autem abīte liberi ad patrem vestrum.

68. Judah offers himself into slavery instead of Benjamin.

Tunc Judas accedens propiùs ad Josephum: Te oro, inquit, Domine mi, ut bonâ cum veniâ me audias; pater unicè diligit puerum: nolēbat primò eum dimittere; non potui id ab eo impetrare, nisi postquam spospondi eum tutum ab omni periculo fore; si redierimus ad patrem sine puero, ille mærore confectus morietur.

Te oro atque obsecro, ut sinas puerum abire,