galeam capiti ejus imposuit; loricâ pectus circumtexit, latus gladio accinxit.
Dávid verò iis impeditus armis, quilus non erat assuētus, vix poterat incedere, Quare onus incommodum deposuit, sumpsit, autem pedum pastorāle quo uti consueverat, ef fundam cum quinque lapidibus in sacculo.
Sic armātus adversùs Philistæum processit.
Accedebat ex adverso Goliathus, qui, viso adolescente: Num, inquit, me canem esse putas, qui me cum baculo aggrediaris.
Cui David respondit: Tu venis ad me cum gladio et hasta et clypeo; ego autem venio in nomine Domini exercitum, quem probris ausus es lacessere.
Tunc misso funda lapide, Philistæum in fronte percussit, et humi prostravit, currensque suum jacenti gladium detraxit, quo caput illi præcidit.
Eà re perculsi Philistæi in fugam versi sunt, et victoriam Hebræcis concesserunt.
Redeunti Davidi obviàm ītum est. Hebræi gratulantes victōrem deducunt ad urbem: ipsæ mulieres domibus egressæ cum tympanis laudes ėjus canebant.
Tantus populi favor invidiam Saúlis accendit,