Jump to content

Pagina:Epitome historiæ sacræ (IA epitomehistoris00irongoog).pdf/79

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

tatem omnium; pergēbat autem ad templum Domini, et ibi adorabat.

146. Tobit retains his piety in the midst of the Gentiles.

Tobias adultus uxorem duxit, habuitque filium quem ab infantia docuit timère Deum, et ab omni peccato abstinere.

Quùm in captivitatem abductus esset, eamdem in Deum pietatem semper retinuit: omnia bona, quæ habere poterat, quotidiè exilii sui comitibus impertiebat, eosque monitis salutaribus ad colendum Deum hortabatur.

Gabělo cuidam egenti decem talenta, quibus à rège donâtus fuerat, perhumaniter commodāvit.

147. Tobit inters the dead at the risk of his life.

Postea exortus est novus Assyriorum rex Israe litis infensus, qui eos vexābat, necabat, et sepeli ri vetabat.

In hac calamitate, Tobias fratres invisēbat, mi seros consōlans, egēnos opibus suis juvans, et mortuos sepeliens.

Ea res nunciata est rēgi, qui jussit Tobiam interfici, et bonis omnibus spoliari.

At Tobias cum uxore et filio delituit, sicque regis iram effugit.