Haec pagina emendata est
CONVIVIUM RELIGIOSUM. 103
bi perspicillum, quod te vel Lynceum reddet.
- ti. Latina video. SI VIS AD VITAM INGREDI, SERVA MANDATA. Matthaei cap. 19.
- eu. Nunc lege Graeca.
- ti. Graeca video quidem; at illa non vident me: quare lampadem hanc trado Theophilo, qui nunquam non cantillat Graeca.
- th. Μετανοήσατε καὶ ἐπιστρέψατε. Πράξεων τῷ τρίτῳ.
- ch. Hebraea mihi sumam: וְצַדִּיק בֶאֱמוּנָתוֹ יִחְיֶה
- eu. An vobis videtur incomis ianitor, qui statim monet, ut avertamur a vitiis, et convertamus nos ad studium pietatis? Deinde vitam non contingere ex operibus Mosaicis, sed per fidem evangelicam? Postremo servandis evangelicis praeceptis iter esse ad immortalem vitam?
- ti. Et ecce mox ad dextram ingressus ostendit sacellum perquam elegans. In altari Iesus Christus, suspiciens in coelum ad Patrem et Spiritum sanctum illinc prospicientes, atque eodem dextram porrigens, laeva velut invitat et allectat praetereuntem.
- eu. Nec is elinguis nos excipit: vides Latina? Ego sum via, veritas et vita. Graeca: Ἐγώ εἰμι τὸ ἄλφα καὶ τὀ ὠμέγα. Hebraica: לְכוּ בְנים שְּׁמְעוּ לִי יִרְאַת יְהֹוָה אֲלַמֶּדְכֶם
- ti. Laeto nimirum omine nos salutavit Dominus Iesus.
- eu. Sed ne videamur inciviles, fortassis par est, ut illum resalutemus precemurque, ut, quando ex nobis ipsi nihil possumus, ille sua inaestimabili bonitate non sinat nos unquam aberrare a via salutis, sed, abiectis umbris Iudaicis et huius mundi praestigiis, per veritatem evangelicam perducat nos ad vitam aeternam: hoc est, ipse per se trahat nos ad se.
- ti. Aequissimum est, et ipsa loci species invitat ad precandum.
- eu. Multos hospites allicit huius horti amoenitas: sed ita fere apud omnes invaluit consuetudo, ut nemo praetereat Iesum insalutatum. Hunc ego, vice foedissimi Priapi, custodem posui, non solum horti mei, sed omnium, quae possideo,