Haec pagina emendata et bis lecta est
CONVIVIUM RELIGIOSUM. 105
hinc aequis spatiis hortum dirimens, in quo sese utrinque herbae velut in speculo contemplari gestiunt, num marmoreus est?
- eu. Bona verba; unde huc marmor? E contusis cementis factitium marmor est: coloris candor additus est incrustamento.
- ti. Quo tandem sese condit tam amabilis rivus?
- eu. Vide incivilitatem humanam. Posteaquam hic satis exhilaravit oculos nostros, proluit culinam, eiusque sordes secum defert in cloacam.
- ti. Crudele, ita me Deus bene amet.
- eu. Crudele, ni et in hunc usum parasset aeterni numinis benignitas. Tum crudeles sumus, quum fontem divinae scripturae longe hoc amoeniorem, recreandis simul ac purgandis animis nostris datum, conspurcamus vitiis nostris pravisque cupiditatibus, abutentes tam ineffabili dono Dei. Nam hac aqua non abutimur, si partimur in varios usus, in quos illam dedit is, qui nihil non affatim suppeditat usibus humanis.
- ti. Verissima sunt, quae narras: sed cur tibi virent etiam horti septa manu facta?
- eu. Ne quid hic non vireat. Quidam rubra malunt, quod is color additus virentibus gratiam adiungat. Hic mihi magis arridet, ut est sua cuique sententia, etiam in hortis.
- ti. Sed horti per se amoenissimi iucunditatem propemodum obscurant ambulacra tria.
- eu. In his vel studeo, vel obambulo, solus, aut cum amiculo confabulans, vel cibum capio, si videtur.
- ti. Columnae paribus intervallis sustinentes aedificium innitens, miraque colorum varietate blandientes suntne marmoreae?
- eu. Ex eodem marmore, quo factus est hic alveus.
- ti. Lepida profecto impostura. Vel deierassem, esse marmor.
- eu. Quare cave, ne vel credas, vel deieres quicquam temere. Non raro fallit species. Quod opibus deest, arte sarcimus.
- ti. Non tibi sat erat hortus tam nitidus, tam excultus, nisi pingeres insuper alios hortos?
- eu. Non capiebat omnes herbarum species unus hortus. Prae-