106 COxWIVIUM RELIGIOSUM. terea bis delectaniur, quum pictum florem cum viro decertantem videmus; et in alteru miramur artinYi- um naturac, in altero picturis ingenium: in utroque benignitatem Dei, qui in usum nostrum largitur haec omnia, nulla in re non mirabilis pariter et ama- bilis. Postremo non semper viret hortus, non sem- per vivunt flosculi. Hic hortus etiam mediabruma Tiret et adblanditur. ti. At non spirat ku. Sed rur- sum non eget cultura. ti. Tantum pascit oculos. ku. Verum; sed hoc perpetuo facit. ti. Habet suum et pictura senium* eu. Habet; nobis tamen est vivaci- or, et illi fere gratiam addit aetas, quam nobis de- trahit. ti. Utinam hic vanus esses. eu. In hoc ambu. lacro, quod spectat occidentem, solc fruor oriente; in hoc, quod spectat orientem , apricor interdum: in hoc , quod spcctat austrum, sed patet ad septen- trionem, recreor ab aestu solis. Obambulabimus; si videtur, quo spectetis propius. En vernat ipsum etiam solum: habent enim et tessellae colurum gra- tiam, et flosculis pictis adblandiuntur. Hoc nemus, quod videtis hoc toto pariete depictum, exhibet mi- hi variumspectaeulum. Primumquot videtis arbores, tut videtis arburum gcnera, singulis ad nativam ima- ginem nun pessime expressis. Quot cernitis aves, tot vidctis avium species, praecipue si quae sint rario- res, et insigni re quapiam nobiles. Nam anseres, gallinas et anates quid attinet pingere? Infernesunt quadrupedum species , aut earum avium , quae vi- vunt humi , more quadrupedum. ti. Mira varietas, nec quicquam est otiosum. Nihil est, quod non aut agat, aut loquatur aliquid. Quid nobis narrat noctua, X«ene latitans sub frondibus? eu. Attice loquitur Atti- ca: ooxpQvvtiy inquit, ou nuow imrtfti*). lubct nos con* sulto agere,quod non omnibus feliciter cedat incon- •) Proverliium , yhibt tnim u, i«l est , noctua volat ; de rcbus ex animi sententia succe«lentibus. Digitized by
Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/131
Appearance