Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/137

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

112 CONVIVIUM RELIGIOSUM.

stinati sunt administrandae reipublicae, ad verbum ediscantur, mea quidem sententia: sed hunc proverbiorum libellum semper dignum arbitratus sum, qui semper nobis circumferatur.

eu. Quoniam sciebam prandium fore dilutum et insipidum, idcirco hanc procuravi nobis condituram.
ti. Nihil hic est non lautissimum; et tamen si nihil esset praeter betas absque pipere, vino et aceto, talis lectio condiret omnia.
eu. Mihi tamen plus adderet gratiae, si, quod audio, penitus intelligam. Atque utinam adesset aliquis vere theologus, qui ista non intelligeret solum, verum etiam saperet. Nobis idiotis, nescio, an fas sit, hisce de rebus confabulari.
ti. Ego vero puto vel nautis esse fas, modo absit definiendi temeritas. Fortasse et Christus, qui pollicitus est sese adfuturum, ubicunque duo convenirent de ipso tractantes, aspirabit nobis tam multis.
eu. Quid si igitur partiamur inter nos novem tres sententias?
Convivae. Non displicet, modo a convivatore incipiat ordo.
eu. Non detrectarem provinciam, sed vereor, ne hic vos peius accipiam, quam cibis accipio. Age, necubi videar difficilis convivator, omissis variis coniecturis, quae in hunc locum congerunt interpretes, mihi videtur hic esse sensus moralis: alios mortales posse flecti monitis, increpationibus, legibus ac minis: regis animum, quoniam neminem metuit, si repugnes, magis irritari. Et idcirco quoties principes vehementer contendunt aliquid, suo animo relinquendos, non quod semper velint optima, sed quod illorum stultitia malitiave Deus nonnunquam abutatur ad emendandos eos, qui deliquerunt. Quemadmodum vetuit resisti Nabuchodonosor, quod illius ministerio decrevisset castigare populum suum. Fortassis illud est, quod ait Iob: Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. Atque huc fortasse pertinet, quod ait David, deplorans pec-