114 CONVIVIUM RELIGIOSUM
ctus, qui domitis carnis affectibus, solo divini spiritus impetu ducitur. Porro qui sit huiusmodi, hunc non convenit fortassis humanis legibus in ordinem cogere, sed suo domino, cuius spiritu agitur, relinquendus est, nec iudicandus est ex hisce rebus, quibus imbecillitas imperfectorum utcunque provehitur ad veram pietatem: sed si quid secus facit, dicendum est cum Paulo: Dominus assumpsit illum: domino suo stat, aut cadit. Idem illud: Spiritualis homo omnia diiudicat; ipse vero a nemine iudicatur. Talibus igitur nemo praescribat, sed Dominus, qui praescripsit terminos mari et amnibus, habet cor sui regis in manu sua, et quocunque voluerit, inflectit illud. Quid enim opus est praescribere illi, qui suapte sponte praestat meliora, quam exigunt humanae leges? Aut quae temeritas sit, illum hominem constitutionibus adstringere, quem certis argumentis constat divini spiritus afflatu gubernari?
- eu. Tu vero, Timothee, non solum canos habes capillos, sed pectus etiam habes eruditionis canitie venerabile. Atque utinam inter Christianos, quos omnes oportebat esse reges huiusmodi, plures reperirentur hoc digni cognomine. Sed iam satis est ovatum, et oleribus praelusum: iubete haec tolli, et apponi, quod superest.
- ti. Nobis affatim satisfactum est hac ovatione, etiam si nihil praeterea successerit vel supplicationis, vel triumphi.
- eu. Verum quoniam, aspirante Christo, sicut opinor, successit res in prima sententia, velim, ut umbra tua nobis enarret alteram, quae mihi videtur aliquanto obscurior.
- Sophronius. Si boni voletis consulere, quicquid dixero: sedulo dicam, quod mihi videtur. Alioqui qui fieri potest, ut rebus obscuris lucem adferat umbra?
- eu. Equidem recipio futurum omnium nomine; et tales umbrae lucem suam habent aptiorem oculis nostris.
- Sophronius. Idem docere videtur, quod Paulus: Diversis vitae rationibus