Haec pagina emendata et bis lecta est
10 PERCONT. DE VALETUDINE.
die, narras? imo quotidie: saepius, quam Euripus.
- ge. Papae! malum abominandum. Unde contraxisti morbum? Unde suspicaris, hoc esse collectum mali?
- li. Ex inedia.
- ge. At non soles usque adeo superstitiosus esse, ut te ieiunio maceres.
- li. Non erat religio, sed inopia.
- ge. Quaenam?
- li. Quia non dabatur cibus. E frigore natum arbitror. E putribus ovis morbum ortum suspicor. E vino plus satis diluto. E crudis malis contracta est stomachi cruditas.
- ge. Vide, ne ex immodico aut intempestivo studio conciliaris hoc mali, aut ex potatione largiore, aut Venere parum moderata. Quin accersis medicum?
- li. Timeo, ne citius morbum augeat, quam adimat. Metuo, ne pro remedio det venenum.
- ge. Deligendus est igitur, cui tuto fidas.
- li. Si moriendum est, malo semel mori, quam tot pharmacis excarnificatus.
- ge. Fac igitur, ut ipse tibi sis medicus. Si diffidis homini medico, precor, ut sit tibi medici vice Deus. Sunt, qui tecti cuculla Dominicali aut Franciscana revaluerunt.
- li. Idem fortassis evenisset, si lenonis pallio tecti fuissent. Verum ista diffidenti nihil conducunt.
- ge. Fide igitur, ut reviviscas. Alii morbo levati sunt, nuncupatis alicui divo votis.
- li. At ego cum divis non paciscor.
- ge. Proinde tu vel a Christo, cui fidis, pete sanitatis beneficium.
- li. At ego, an beneficium sit, nescio.
- ge. An non beneficium est, liberari morbo?
- li. Nonnunquam mori felicius est. Ab illo nihil peto, nisi ut, quod scit optimum esse, mihi largiatur.
- ge. Sume, quod alvum deiiciat.
- li. Iam sua sponte cita est.
- ge. Ciendus est alvus, movendus est alvus.
- li. Imo sistendus est magis; nam plus satis profluit.
Alia.
- ge. Fuitne tibi hoc iter faustum et commodum?
- li. Sic satis: nisi quod nihil usquam tutum est a la-