Haec pagina emendata et bis lecta est
PROCI ET PUELLAE. 149
mines?
- pa. Sic ut ego, voce perquam exili.
- ma. Atqui nuper quum audirem te conviciantem rivali tuo, vox non erat admodum exilis. Sed obsecro te, num etiam ambulant umbrae? num vestiuntur? num dormiunt?
- pa. Etiam coeunt, sed suo more.
- ma. Nae tu suavis nugator es.
- pa. Sed quid dices, si argumentis Achilleis evincam, et me esse mortuum et te esse homicidam?
- ma. Absit omen, Pamphile: sed aggredere sophisma.
- pa. Primum illud mihi donabis, opinor, mortem nihil aliud esse, quam abductionem animae a corpore.
- ma. Largior.
- pa. Sed ita, ut ne reposcas, quod dederis.
- ma. Non fiet.
- pa. Tum haud inficiaberis, eum qui alteri adimit animam, homicidam esse.
- ma. Accedo.
- pa. Concedes et illud, quod, a gravissimis auctoribus dictum, tot seculorum suffragiis comprobatum est, animam hominis non illic esse ubi animat, sed ubi amat.
- ma. Istuc explana crassius: non enim satis assequor, quid velis.
- pa. Et hoc sum infelicior, quod istuc non aeque sentis atque ego.
- ma. Fac ut sentiam.
- pa. Eadem opera fac ut sentiat adamas.
- ma. Equidem puella sum, non lapis.
- pa. Verum: sed adamante durior.
- ma. Sed perge colligere.
- pa. Qui corripiuntur afflatu divino, nec audiunt, nec vident nec olfaciunt, nec sentiunt, etiamsi occidas.
- ma. Audivi sane.
- pa. Quid coniectas esse in caussa?
- ma. Dic tu, philosophe.
- pa. Nimirum quoniam animus est in coelis, ubi habet quod vehementer amat, et abest a corpore.
- ma. Quid tum postea?
- pa. Quid tum, dura? Illud consequitur, et me esse mortuum, et te esse homicidam.
- ma. Ubi est igitur anima tua?
- pa. Illic ubi amat.
- ma. Quis autem ademit tibi animam? quid suspiras? Dic libere, dices impune.
- pa. Crudelissima quaedam puella, quam ego tamen ne mortuus quidem odisse possum.
- ma. Humanum ingenium. Sed cur illi vicissim non adimis suam animam, par pari, quod aiunt, referens?
- pa. Nihil me felicius, si quidem