Haec pagina emendata et bis lecta est
12 PERCONT. DE VARIIS.
sunt arma certiora adversus latrones. Sed ego malim et onus et periculum.
- ge. Nihilne tibi ademtum est in via?
- li. Mihine? Quaeso quid eripius nudo? Aliis citius periculum erat a me. Licuit mihi vacuo viatori per totum iter canere et esurire. Numquid vis?
- ge. Quo nunc hinc abis?
- li. Recta domum, salutaturus penates iamdiu non visos.
- ge. Precor, ut illic offendas omnia laeta.
- li. Utinam ita velint superi. Nihil interim extitit novi domi nostrae?
- ge. Nihil, nisi quod reperies auctam familiam. Nam tua Catulla peperit tibi catulum absenti. Tua gallina peperit tibi ovum.
- li. Bene nuncias. Grata nuncias. At ego tibi pro isthoc nuntio polliceor evangelium.
- ge. Quodnam? secundum Matthaeum?
- li. Non, sed secundum Homerum. En, accipe.
- ge. Tibi serva tuum evangelium. Mihi saxorum satis est domi.
- li. Ne sperne munusculum. Aëtites[1] est, qui gravidis admotus in nixu, maturat partum.
- ge. Quid ais? Est mihi sane gratissimum. Dispiciam, unde possim hoc donum pensare.
- li. Abunde pensatum puta, si boni consulueris.
- ge. Imo nihil accidere potuit magis in tempore. Nam uxori meae iampridem tumet uterus.
- li. Illud igitur ab te stipulabor, ut si masculum ediderit, me susceptorem asciscas.
- ge. Polliceor, ac tuum indetur puero nomen.
- li. Quod utrisque bene vertat.
- ge. Imo nobis omnibus.
Personae.
Mauritius, Cyprianus.
- ma. Redisti nobis obesior solito. Redisti procerior.
- cy. At equidem mallem prudentior, aut doctior.
- ma. Imberbis abieras, redisti barbatulus. Contraxisti tibi absens nonnihil senii. Quid sibi vult hic pallor? quid macies? quid frons caperata?
- cy. Ut est fortuna, sic est corporis habitus.
- ma. Num ad-