Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/197

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

172 UXOR.

rentia. Et Petrus nobis exemplum proponit Sarae, quae maritum suum Abraham, dominum appellabat.

xa. Audivi ista. Sed idem Paulus docet, ut viri diligant uxores suas, sicut Christus dilexit sponsam suam Ecclesiam. Meminerit ille officii sui, ego meminero mei.
eu. Sed tamen ubi res in eum statum devenit, ut alteri cedendum sit, aequum est uxorem marito cedere.
xa. Si modo ille maritus est appellandus, qui me habet pro ancilla.
eu. Sed dic, mea Xantippe, post desiit minitari verbera?
xa. Desiit; et sapuit; alioqui vapulasset.
eu. Sed tu non desiisti rixari cum illo?
xa. Nec desinam.
eu. Quid ille interea?
xa. Quid? nonnunquam dormit, somnium hominis; interdum nihil aliud quam ridet; aliquoties arripit testudinem, in qua vix tres habet fides: eam quantum potest pulsans, mihi vociferanti obstrepit.
eu. Ea res male urit te?
xa. Sic ut dici vix possit. Aliquando vix tempero a manibus.
eu. Mea Xantippe, permittis mihi, ut liberius loquar apud te?
xa. Permitto.
eu. Idem ius erit tibi apud me. Hoc certe postulat nostra necessitudo, ab ipsis pene incunabulis inter nos inita.
xa. Vera narras, nec ulla sodalium unquam carior fuit animo meo.
eu. Qualisqualis est tuus maritus, illud cogita, non esse ius permutandi. Olim immedicabilibus dissidiis remedium extremum erat divortium: nunc hoc in totum ademptum est: usque ad extremum vitae diem ille tuus sit maritus oportet, et tu illius uxor.
xa. Superi male faxint, qui ius hoc nobis ademerunt.
eu. Bona verba: sic visum est Christo.
xa. Vix credo.
eu. Sic habet. Nunc nihil superest, nisi ut uterque, ad alterius mores et ingenium accommodando sese, concordiae studeatis.
xa. An ego possum illum refingere?
eu. Non minimum momenti est in uxoribus, quales sint mariti.
xa. Pulchre convenit tibi cum tuo?
eu. Nunc tranquilla omnia.
xa. Ergo turbarum non-