Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/211

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

186 MILITES ET CARTHUSIANI.

quam is qui datus est omnibus in baptismo? Dictum est tibi quoque: Accipe vestem candidam. Haec itaque vestis admonet me, quid promiserim in baptismo: nimirum innocentiae perpetuum studium. Porro solitudinem si vocas turbae fugam, hoc exemplum est non nostrum, sed veterum prophetarum, atque etiam philosophorum ethnicorum, et quibuscunque bonae mentis cura fuit. Imo poëtae, astrologi, ac similibus artibus dediti, quoties aliquid magni ac supra vulgus hominum moliuntur, secessum quaerere solent. Cur autem voces hanc solitudinem? Unius amiculi confabulatio pellit solitudinis taedium. Heic habeo sodales omnium rerum plus quam sedecim. Ad haec intervisunt amici crebrius quam vellem aut expedit; et tibi videor in solitudine vivere?

mi. At non semper licet cum his confabulari.
ca. Nec semper expedit. Atque hoc iucundior est confabulatio, quod voluptatis gratiam augeat interrupta copia.
mi. Non pessime coniectas. Nam mihi quoque suaviores sunt carnes, revoluto Pascha post quadragesimam.
ca. Nec interim tamen, quum maxime videor solus, desunt mihi confabulones, longe festiviores ac suaviores istis vulgaribus congerronibus.
mi. Ubi sunt?
ca. Vides heic codicem Evangelicum? In hoc mecum fabulatur ille, qui olim additus facundus comes in via duobus discipulis proficiscentibus in Emauntem, effecit, ut non sentirent itineris laborem, sed sentirent dulcissimum cordis ardorem, inhiantes mellitis illius sermonibus. In hoc mihi loquitur Paulus, in hoc Esaias, ceterique prophetae. Heic mecum confabulatur dulcissimus ille Chrysostomus, heic Basilius, heic Augustinus, heic Hieronymus, heic Cyprianus, ceterique non minus eruditi quam facundi doctores. An nosti ullos tam amoenos confabulones, quos cum his conferas? An in tali sodalitio, quod mihi nunquam non adest, reputas