Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/228

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

DIVERSORIA. 203

expletur venter.

gu. Profecto lautus, ut ego mirer, illos tam vili posse accipere hospites. Rursus peracto convivio, lepidis fabulis alunt hominem, ne quid obrepat taedii. Mihi videbar domi esse, non peregre.
be. Quid in cubiculis?
gu. Illic nusquam non aderant aliquot puellae, ridentes, lascivientes, lusitantes: ultro rogabant, si quid haberemus vestium sordidarum: eas lavabant, ac lotas reddebant. Quid multis? Nihil illic vidimus praeter puellas ac mulieres, nisi in stabulo: quamquam et huc frequenter irrumpebant puellae. Abeuntes complectuntur, tantoque affectu dimittunt, ac si fratres essent omnes, aut propinquae cognationis.
be. Fortassis isti mores decent Gallos; mihi magis arrident Germaniae mores, utpote masculi.
gu. Mihi nunquam contigit videre Germaniam: quare te quaeso, ne gravere commemorare, quibus modis accipiant hospitem.
be. An ubique sit eadem tractandi ratio, nescio: quod ego vidi, narrabo. Advenientem nemo salutat, ne videantur ambire hospitem. Id enim sordidum et abiectum existimant, et indignum Germanica severitate. Ubi diu inclamaveris, tandem aliquis per fenestellam aestuarii (nam in his degunt fere usque ad solstitium aestivum) profert caput, non aliter quam e testa prospicit testudo. Is rogandus est, an liceat illic diversari. Si non renuit, intelligis dari locum. Rogantibus ubi sit stabulum, mota manu commonstrat. Illic licet tibi tuum equum tractare tuo more. Nullus enim famulus manum admovet. Si celebrius est diversorium, ibi famulus commonstrat stabulum, atque etiam locum equo minime commodum. Nam commodiora servant venturis, praesertim nobilibus. Si quid causseris, statim audis: Si non placet, quaere aliud diversorium. Foenum in urbibus aegre ac perparce praebent, nec multo minoris vendunt, quam ipsam avenam. Ubi consultum est equo, totus com-