Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/232

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

DIVERSORIA. 207

-que ad praescriptum spatium, quod illi clepsydris, ut opinor, metiuntur. Tandem prodit ille barbatus, aut pandocheus ipse, vestitu minimum a famulis differens; rogat, ecquid animi nobis sit? Mox adfertur vinum aliquod generosius. Amant autem eos, qui bibunt largius, quum nihilo plus solvat ille, qui plurimum hauserit vini, quam qui minimum.

gu. Mirum gentis ingenium.
be. Quum nonnunquam sint, qui duplo plus absumant in vino, quam solvant pro convivio. Sed antequam finiam hoc convivium, dictu mirum, quis sit ibi strepitus ac vocum tumultus, postquam omnes coeperunt incalescere potu. Quid multis? Surda omnia. Admiscent se frequenter ficti moriones; quo genere hominum quum nullum sit magis detestandum, tamen vix credas, quantopere delectentur Germani: illi cantu, garritu, clamore, saltatione, pulsu faciunt, ut hypocaustum videatur corruiturum, neque quisquam alterum audiat loquentem. At interea videntur sibi suaviter vivere: atque illic desidendum est volenti nolenti usque ad multam noctem.
gu. Nunc tandem absolve convivium. Nam me quoque taedet tam prolixi.
be. Faciam. Tandem sublato caseo, qui vix illis placet, nisi putris ac vermibus scatens, prodit ille barbatus, adferens secum pinacium escarium, in quo creta pinxit aliquot circulos ac semicirculos: id deponit in mensa, tacitus interim ac tristis; Charontem quempiam diceres. Qui agnoscunt picturam, deponunt pecuniam, deinde alius, atque alius, donec expleatur pinacium. Deinde notatis qui deposuerunt, supputat tacitus: si nihil desit, annuit capite.
gu. Quid si quid supersit?
be. Fortasse redderet, et faciunt hoc nonnunquam.
gu. Nemo reclamat iniquae rationi?
be. Nemo qui sapit. Nam protinus audiret: Quid tu es hominis? Nihilo plus solves quam alii.
gu. Liberum hominum genus narras.
be. Quod si quis ex itinere lassus cupiat