Haec pagina emendata et bis lecta est
ADOL ESCENTIS ET SCORTI. 209
Nondum hic locus mihi videtur satis secretus.
- lu. Unde iste novus pudor? Est mihi museion, ubi repono mundum meum, locus adeo obscurus, ut vix ego te visura sim, aut tu me.
- so. Circumspice rimas omnes.
- lu. Rima nulla est.
- so. Nullus est in propinquo, qui nos exaudiat?
- lu. Ne musca quidem, mea lux. Quid cunctaris?
- so. Fallemus heic oculos Dei?
- lu. Nequaquam: ille perspicit omnia.
- so. Et angelorum?
- lu. Illorum oculos non licet effugere.
- so. Qui fit igitur, ut non pudeat homines id facere coram oculis Dei ac testibus sanctis angelis, quod puderet facere in conspectu hominum?
- lu. Quid hoc novae rei est? venisti huc concionaturus? Indue cucullam Franciscanam, conscende suggestum, et audiamus te, barbatule.
- so. Nec istud gravarer facere, si te queam ab isto vitae genere revocare, non solum turpissimo, verum etiam miserrimo.
- lu. Quam ob rem, o bone? Victus alicunde parandus est: sua quemque alit ars. Hoc est nostrum opificium, hic fundus noster.
- so. Optarim, mea Lucretia, ut, excussa paullisper ista animi temulentia, rem ipsam mecum consideres.
- lu. Serva concionem tuam in aliud tempus; nunc vivamus, mi Sophroni.
- so. Tu quaestus gratia facis, quidquid facis.
- lu. Non multum aberrasti a scopo.
- so. Nihil decedet tuo lucro; dabo quadruplum, ut auscultes tantum.
- lu. Dic quae voles.
- so. Primum illud mihi responde: Habesne quae tibi male volunt?
- lu. Non unam.
- so. Et quas tu vicissim odisti?
- lu. Ut merentur.
- so. Proinde si possis illis facere rem gratam, faceresne?
- lu. Citius miscerem illis toxicum.
- so. Atqui cogita nunc, an illis quidquam potueris facere gratius, quam quod vident te vivere hanc vitam dedecorosam ac miserrimam. Quid autem poteras facere molestius iis, qui tibi bene volunt?
- lu. Sic erat fatum meum.
- so. Iam quod esse solet omnium difficillimum iis, qui deportantur