Haec pagina emendata et bis lecta est
CONVIVIUM POETICUM. 225
εἶναι. Graeci sermonis proprietatem semel ausus est imitari Catullus:
- Phaselus iste, quem videtis, hospites,
- Ait fuisse navium celerrimus.
- Sic enim ferebatur hic versus in antiquioribus editionibus. Hoc ignorato, necesse est multis modis delirare eos, qui in haec loca scribunt commentarios. Ne id quidem, quod inibi continenter sequitur, Latino potest esse perspicuum. Καὶ ἆρα ἔστι σιγῶντα λέγειν; διττὸν γὰρ ἐστὶ τὸ σιγῶντα λέγειν, τό τε τὸν λέγοντα σιγᾶν, καὶ τὸ τὰ λεγόμενα. Id reddiderunt hunc in modum: Et putas, est tacentem dicere? Duplex enim est, tacentem dicere, et hunc dicere tacentem, et quae dicuntur. An non haec Sybillae foliis obscuriora?
- hi. Mihi nec Graeca satis liquent.
- le. Exponam pro mea divinatione. An possibile est tacentem dicere? Haec interrogatio duplicem habet sensum, quorum alter est falsus et absurdus, alter esse potest verus. Nam fieri non potest, ut qui loquitur, non dicat ea quae loquitur, hoc est, ut loquendo taceat: sed fieri potest, ut is, qui loquitur, taceat eum qui loquitur. Quanquam hoc exemplum recidit in alteram formam, quam paullo post subiicit. Rursum illud admiror, quod mox in genere ambiguitatis, quae nascitur ex pluribus dictionibus coniunctis, mutarint Graeci vocem saeculi in literas, ἐπίστασθαι τὰ γράμματα, quum Latini codices habeant, scire saeculum. Heic enim duplex sensus nascitur, vel ut ipsum saeculum sciat aliquid, vel ut aliquis sciat saeculum. Verum hoc mollius est in αἰῶνα sive in κόσμον, quam in γράμματα. Nam literae dicuntur absurde scire quippiam. Verum nihil absurdi sit, si quis dicat, aliquid nostro saeculo notum esse, aut aliquem nosse suum saeculum. Iam aliquanto post, ubi proponit exemplum ambigui ex accentu, non veritus est interpres pro verbis Homeri supponere Virgiliana, quum eadem fuerit