Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/28

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

MAND. AC POLLICENDI. 21

Successus.
sa. Res successit opinione melius. Fortuna votis utriusque favit. Si fortuna tibi nupsisset, non potuisset esse obsequentior. Res tua et ventis et amne secundo processit. Vicit etiam vota nostra fortunae faventis afflatus. Opinor, te litasse Rhamnusiae, cui sic ex sententia cadunt omnia. Plus impetravi, quam fuissem ausus optare. Ventis per omnia secundis hic cursus nobis peractus est. Res omnis cecidit ex sententia. Pulchre nobis cecidit haec alea. Opinor, volasse noctuam,[1] adeo feliciter exiit nobis parum sapienter institutum.
Gratiarum actio.
ia. Equidem et gratiam habeo, et habiturus sum, quoad vivam, maximam. Pro isto tuo in me officio pares agere gratias vix possum, referre nequaquam. Video, quantum debeam tuo in me studio. Nihil miror; neque enim tu quicquam novi fecisti, et hoc magis debeo. De isthoc tuo in me officio amo te, mi Sapide, ut par est, maxime. Quod hac in causa praestiteris amicum minime aulicum, et habetur a me gratia, et semper habebitur. Quod meum negotium tibi cordi fuerit, amo te, et habeo gratiam. Isthoc officio gratiam inisti apud me maximam. Pergratum est, quod causam meam egeris bona fide. Ex omnibus officiis, quae tu plurima in me contulisti, hoc est longe gratissimum. Referre gratiam parem nequaquam possum: agere accuratius, inter nos supervacaneum sit: quod unum possum, habebo, dum vixero. Isthoc beneficio fateor, tibi me magnopere devinctum esse. Hoc nomine plus tibi debeo, quam unquam solvendo esse queam. Hoc beneficio arctius me tibi devinxisti, quam ut possim dissolvere. Obli-
  1. Γλαὺξ ἵπταται. Atheniensibus olim noctuae volatus victoriae symbolum habebatur, quod haec avis Minervae sacra crederetur.