Haec pagina emendata et bis lecta est
ΠΤΩΧΟΠΛΟΥΣΙΟΙ FRANCISCANI. 255
scere, quid agant caeteri nostri sodales, quibuscum tum familiariter viximus!
- eu. De nonnullis possum commemorare quaedam; sed video nos non procul abesse a civitate, quare, si videtur, conveniemus in idem diversorium: ibi per otium de caeteris conferemus affatim.
- huguitio. auriga. Unde tam miseram sarcinam nactus es, lusce?
- Henricus auriga. Imo quo tu defers istud lupanar, ganeo?
- hug. Debueras istos frigidos senes alicubi effundere in urticetum, ut calescerent.
- hen. Imo tu istum gregem cura, ut praecipites alicubi in profundam lamam, ut refrigerentur; nam calent plus satis.
- hug. Non soleo praecipitare sarcinam meam.
- hen. Non? Atqui nuper vidi te sex Carthusienses deiecisse in coenum sic, ut pro candidis emergerent nigri: tu interim, quasi re bene gesta, ridebas.
- hug. Nec iniuria; dormiebant omnes, ac multum ponderis addebat currui meo.
- hen. Ac mei senes egregie sublevarunt currum meum, per totum iter perpetuo garrientes. Nunquam vidi meliores.
- hug. Non soles tamen talibus delectari.
- hen. Sed hi seniculi boni sunt.
- hug. Qui scis?
- hen. Quia per eos ter bibi per viam cerevisiam insigniter bonam.
- hug. Ha ha hae. Sic tibi boni sunt.
ΠΤΩΧΟΠΛΟΥΣΙΟΙ.
Conradus, Bernardinus, Pastor, Pandocheus, Uxor.
- co. Atqui pastorem decet hospitalitas.
- pas. Pastor sum ovium; non amo lupos.
- co. At non perinde fortassis odisti lupas. Sed quo tandem merito sic abhorres a nobis, ut ne tecto quidem digneris? Neque enim te gravabimus coena.
- pas. Dicam, quia si conspiceretis in aedibus meis gallinam aliquam, aut pullos gallinaceos, cras in concione traducerer apud po-