Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/297

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

268 ΠΤΩΧΟΠΛΟΥΣΙΟΙ FRANCISCANI.

peliri quidem velint, nisi in veste Franciscana.

co. Ista qui suadent, aut captatores sunt aut fatui, qui credunt, superstitiosi. Deus non minus dignoscit nebulonem in veste Franciscana quam militari.
pan. At minor est plumarum varietas in avibus, quam in vobis cultus.
co. An non itaque pulchrum est imitari naturam? sed pulchrius vincere.
pan. Utinam vinceretis et rostrorum varietate.
co. Sed age, varietati quoque patrocinabor, si pateris. Nonne aliter vestitur Hispanus, aliter Italus, aliter Gallus, aliter Germanus, aliter Graecus, aliter Turca, aliter Saracenus?
pan. Scilicet.
co. Et in eadem regione quanta varietas vestium, etiam in eiusdem sexus, aetatis et ordinis hominibus? Quanto alius cultus Veneto, alius Florentino, alius Romano? Atque haec intra unam Italiam.
pan. Credo.
co. Hinc nata est et nostra varietas. Dominicus sumpsit cultum a probis agricolis eius Hispaniae partis in qua vixit: Benedictus a rusticis eius Italiae partis in qua vixit: Franciscus ab agricolis diversae partis, atque item de caeteris.
pan. Proinde quantum video, vos nihilo estis sanctiores nobis, nisi sanctius vixeritis.
co. Imo peiores vobis, qui parum pie viventes gravius offendamus animos simplicium.
pan. Est igitur aliqua spes de nobis, qui nec patronum habemus nec cultum, nec regulam nec professionem?
co. Habes, o bone; vide ut serves: quaere a susceptoribus tuis, quid professus sis in baptismo, quam vestem illic acceperis. Et humanam regulam desideras, qui regulam Evangelicam professus sis? Desideras hominem patronum, qui patronum habeas Iesum Christum? Quum duceres uxorem, nihil professus es? Cogita quid debeas coniugi, quid liberis, quid familiae; et senties te plus habere sarcinae, quam si Francisci regulam professus esses.
pan. Credisne ullum pandocheum ingredi coelum?
co. Quidni?
pan. Multa