Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/299

E Wikisource
Haec pagina emendata est

270 ABBATIS ET ERUDITAE.

parum decoram et puellae et matronae.

ma. Quam ob rem?
an. Quia librorum plena sunt omnia.
ma. Tu, tantus natu, tum abbas et aulicus, nunquam vidisti libros in aedibus heroinarum?
an. Vidi, sed Gallice scriptos: heic video Graecos et Latinos.
ma. An soli Gallice scripti libri docent sapientiam?
an. Sed decet hoc heroinas, ut habeant quo delectent otium.
ma. An solis heroinis licet sapere et suaviter vivere?
an. Male connectis, sapere et suaviter vivere: non est muliebre sapere: heroinarum est suaviter vivere.
ma. Nonne omnium est bene vivere?
an. Opinor.
ma. Qui potest autem suaviter vivere, qui non vivat bene?
an. Imo qui potest suaviter vivere, qui vivat bene?
ma. Ergo tu probas eos, qui vivunt male, modo suaviter?
an. Arbitror illos bene vivere, qui vivunt suaviter.
ma. Sed ista suavitas unde proficiscitur? e rebus extrariis, an ex animo?
an. E rebus extrariis.
ma. O subtilem abbatem, sed crassum philosophum! Dic mihi, quibus rebus tu metiris suavitatem?
an. Somno, conviviis, libertate faciendi quae velis, pecunia, honoribus.
ma. Verum, si istis rebus Deus addiderit sapientiam, num vives suaviter?
an. Quid appellas sapientiam?
ma. Hoc est, si intelligeres hominem non esse felicem, nisi bonis animi; opes, honores, genus neque feliciorem reddere neque meliorem.
an. Valeat ista quidem sapientia.
ma. Quid si mihi suavius sit legere bonum auctorem, quam tibi venari, potare, aut ludere aleam; non videbor tibi suaviter vivere?
an. Ego non viverem.
ma. Non quaero, quid tibi sit suavissimum, sed quid deberet esse suave.
an. Ego nolim meos monachos frequentes esse in libris.
ma. At meus maritus hoc maxime probat. Sed quam ob rem tandem non probas hoc in monachis tuis?
an. Quoniam experior illos minus merigeros: responsant ex Decretis, ex Decretalibus, ex Petro, ex Paulo.
ma. Im-