Haec pagina emendata et bis lecta est
DE VOTIS TEMERE SUSC. 23
veri dissimile dicis, adeo nobis redisti squalidus, macilentus, ac pallidus.
- co. Imo ab Hierosolymis adsum tibi, non a profundis Manibus.
- ar. Quis Deus, aut quis ventus teilluc adegit?
- co. Quae res adigit alios innumeros.
- ar. Stultitia, ni fallor.
- co. Igitur hoc convicii non in me solum competet.
- ar. Quid illic venabare?
- co. Ut miser essem.
- ar. Isthuc licebat domi. Estne illic, quod tu putes spectatu dignum?
- co. Ut ingenue fatear tibi, propemodum nihil. Ostenduntur quaedam monumenta vetustatis, quorum mihi nihil non videbatur commentitium et excogitatum ad alliciendos simplices et credulos. Imo nec hoc arbitror illos certo scire, quo loco sita fuerit olim Hierosolyma.
- ar. Quid igitur vidisti?
- co. Magnam ubiqie barbariem.
- ar. Nihilo sanctior redis?
- co. Imo multis partibus deterior.
- ar. Nummatior ergo?
- co. Imo nudior leberide.[1]
- ar. An non poenitet igitur tam longinquae peregrinationis frustra susceptae?
- co. Nec pudet, quia tam multos habeo stultitiae meae sodales: nec poenitet, quia frustra iam sit poenitere.
- ar. Nihil ergo fructus refers e tam difficili peregrinatione?
- co. Multum.
- ar. Quid tandem?
- co. Quia posthac vivam suavius.
- ar. An quia iucundum est meminisse laborum actorum?
- co. Est isthuc quidem nonnihil, sed non in hos sunt omnia.
- ar. Estne aliud praemium?
- co. Est sane.
- ar. Quod? effare.
- co. Magna voluptate, quoties libebit, et ipse me afficiam, et alios, mentiendo, quoties itinerarium meum recitabo in conciliabulis aut in conviviis.
- ar. Profecto non tu procul aberras a scopo.
- co. Deinde non minus capiam voluptatis, quum alios audiam mentientes de rebus, quas nec audierunt unquam, nec viderunt. Idque faciunt tanta confidentia, ut, quum narrent Siculis gerris vaniora, ta-