Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/302

E Wikisource
Haec pagina emendata est

tia.

ma. Sed nihil homini citra laborem contingit in hac vita: et tamen quidquid paratum est, quantisvis laboribus comparatum est, heic relinquendum est; cur pigeat nos in re omnium pretiosissima sumere laboris aliquid, cuius fructus nos in alteram quoque vitam comitatur?
an. Frequenter audivi vulgo dici, foeminam sapientem bis stultam esse.
ma. Isthuc quidem dici solet, sed a stultis. Foemina quae vere sapit, non videtur sibi sapere; contra, quae quum nihil sapiat, sibi videtur sapere, ea demum bis stulta est.
an. Nescio quomodo fit, ut quemadmodum clitellae non conveniunt bovi, ita nec literae mulieri.
ma. Atqui negare non potes, quin magis quadrent clitellae bovi, quam mitra asino aut sui. Quid sentis de Virgine matre?
an. Optime.
ma. Nonne versabatur in libris?
an. Versabatur; at non in istis.
ma. Quid igitur legebat?
an. Horas canonicas.
ma. Ad quem usum?
an. Ordinis Benedictini.
ma. Sit ita sane. Quid Paula et Eustochium[1]? nonne versabantur in sacris libris?
an. Verum istuc nunc rarum est.
ma. Sic olim rara avis erat Abbas indoctus, nunc nihil vulgatius: olim principes et Caesares eruditione non minus quam imperio praeminebant. Neque tamen usque adeo rarum est, quam tu putas: sunt in Hispania, sunt in Italia non paucae mulieres adprime nobiles, quae cum quovis viro queant contendere: sunt in Anglia Moricae, sunt in Germania Bilibaldicae et Blaurericae. Quod nisi caveritis vos, res eo tandem evadet, ut nos praesideamus in scholis theologicis, ut concionemur in templis; occupabimus mitras vestras.
an. Ista Deus avertat.
ma. Imo
  1. Paulam hanc, matronam Romanam, mortuo marito, plurimas suas facultates in pauperes erogasse ferunt, eiusque filiam Eustochium non solum literarum latinarum, graecarum et hebraicarum fuisse peritissimam, sed in sacra scriptura supra sexum versatam. Vixerunt tempore Hieronymi.