Haec pagina emendata et bis lecta est
principum aulis natum. Quis enim non veneratur magnum illum Franciscum Buslidium Besontinae ecclesiae praesulem,[1] qui unus non unum Nestorem praestitit Philippo maximi Maximiliani filio,[2] Caroli, qui maior futurus est, patri?
- mu. O felices nos, nisi fata virum illum terris invidissent! Quantus erat ille Maecenas honestorum studiorum, quam candidus fautor ingeniorum! Sed reliquit fratres duos, Aegidium, admirabili iudicio prudentiaque virum, et Hieronymum.
- al. Hieronymum novimus, omni literarum genere perpolitum, omni virtutum genere decoratum.
- mu. Nec eum fata longaevum esse patientur, tametsi nemo dignior est immortalitate.
- al. Unde ista nostis?
- mu. Apollo nobis denarravit.
- al. Quaenam est ista fatorum invidia, ut optima quaeque protinus subducant?
- mu. Id quidem non est huius temporis philosophari: sed Hieronymus heic summa cum laude moriens, universas opes suas destinabit instituendo Lovanii collegio, in quo gratis et publicitus tres linguas eruditissimi viri profitebuntur. Ea res magnum ornamentum adiunget et studiis et Caroli gloriae. Tum non illibenter versabimur Lovanii.
- al. Quo nunc igitur est iter?
- mu. Antverpiam.
- al. Musae et Gratiae ad mercatum?
- mu. Nequaquam; imo ad nuptias.
- al. Quid virginibus cum nuptiis?
- mu. Ad tales nuptias non est indecorum ire virgines.
- al. Quas igitur nuptias narras?
- mu. Sanctas, puras, castas, ad quas non puderet ipsam adire Palladem; et arbitror adfuturam.
- al. Non est fas scire sponsi