Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/310

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

genium; gaudet huiusmodi commentis ludere stultitiam populi. Dicam quid nuper designarit huius generis. Simul equitabamus aliquam multi Richemondam; inter quos erant, quos tu diceres cordatos homines. Coelum erat mire serenum, nec ulla usquam nubecula suffuscatum. Ibi Polus, intentis in coelum oculis, signavit totam faciem ac scapulas imagine crucis; et vultu ad stuporem composito, ita secum: Deum immortalem, quid ego video? Rogantibus qui proxime equitabant, quid videret, rursus obsignans se maiore cruce: Avertat, inquit, clementissimus Deus hoc ostentum. Quum instarent aviditate cognoscendi, ille defixis in coelum oculis, ac digito commonstrans coeli locum, Nonne, inquit, videtis illic immanem draconem, igneis armatum cornibus, cauda in circulum retorta? Quum negarent se videre, atque ille iussisset, oculos intenderent, ac locum subinde commonstraret, tandem unus quispiam, ne videretur parum oculatus, affirmavit se quoque videre. Hunc imitatus est unus item atque alter: pudebat enim non videre quod tam esset perspicuum. Quid multis? Intra triduum rumor hic totam Angliam pervaserat, tale portentum apparuisse. Mirum autem quantum fama popularis addidit fabulae. Nec deerant qui, quid sibi vellet ostentum, interpretarentur serio. Horum stultitia ille, qui commentus fuerat argumentum, magna cum voluptate fruebatur.

th. Agnosco hominis ingenium. Sed redi ad spectrum.
an. Interea commodum divertit ad Polum Faunus quidam sacerdos, ex eorum genere quibus non satis est appellari Latine regulares, nisi Graece cognomen idem accinatur,[1] parochus vici illic alicunde vicini. Is sibi non vulgariter videbatur sapere, praesertim in rebus sacris.
th. Intelligo; repertus est actor fabulae.
an. Super coenam ortus est
  1. Vocantur enim Canonici, a κανών, regula.