Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/313

E Wikisource
Haec pagina emendata est

tassent ingredi circulum, verum efficacibus verbis abactos in malam rem. His rebus quum accrevisset animus Fauno, postero die summo cum apparatu rediit in circulum: quumque diu multis obtestationibus provocasset spectrum, Polus rursum cum collega suo procul ostendit sese ex equis atris, horrendo fremitu, quasi cuperent irrumpere in circulum.

th. Nihil habebant ignis?
an. Nihil; nam id male cesserat. Sed audi aliud commentum. Ducebant longum funem: eo leviter per humum tracto, dum hinc atque hinc uterque se proripit, velut abacti exorcismis Fauni, sacerdotem utrumque una cum vase, quod habebant aquae sacrae plenum, provolvunt in terram.
th. Hoc praemii tulit pro sua actione parochus?
an. Tulit: et tamen maluit hoc perpeti, quam deserere coeptam fabulam. His ita gestis, ubi reditum est ad colloquium, depraedicat apud Polum Faunus, quanto fuisset in periculo, et quam fortiter utrumque cacodaemonem suis verbis profligasset: iamque certam conceperat fiduciam, nullum esse tam noxium aut impudentem daemonem, qui posset in circulum irrumpere.
th. Faunus ille non multum abest a fatuo.
an. Nihil adhuc audisti. Hucusque progressa fabula, commodum supervenit Poli gener: nam eius filiam duxerat natu maximam; iuvenis, ut scis, ingenio mire festivo.
th. Scio; nec abhorrens ab huiusmodi iocis.
an. Abhorrens? Nullum ille vadimonium non desereret, si talis vel spectanda vel agenda esset fabula. Huic socer rem omnem denarrat, atque illi delegat partes, ut animam agat. Sumit ornatum, ac lubens; convolvit se linteo, quemadmodum apud nos solent funera: habet prunam vivam in testa, quae per linteum reddebat speciem incendii. Sub noctem itum est ad locum, ubi haec agebatur fabula. Audiuntur miri gemitus. Faunus expedit exorcismos omnes. Tandem procul inter vepretum