Haec pagina emendata et bis lecta est
A L C U M I S T I C A. 289
- la. Atqui felicior ero, si te impartiam hoc gaudio.
- ph. Fac igitur quam primum me bees.
- la. Nosti Balbinum?
- ph. Senem illum eruditum, ac vitae etiam laudatae?
- la. Sic est, ut dicis; sed nullus est mortalium, qui sapit omnibus horis, aut qui sit undiquaque perfectus. Habet hoc vir ille inter multas egregias dotes naevi: iam olim insanit in artem, quam vocant alcumisticam.
- ph. Haud tu quidem naevum narras, sed insignem morbum.
- la. Utcunque est, ille toties delusus ab hoc hominum genere, tamen dudum mirifice passus est sibi dari verba.
- ph. Quo pacto?
- la. Adiit illum sacerdos quidam: salutavit honorifice: mox sic exorsus est: Doctissime Balbine, mirabere fortassis, quod ignotus sic interpellem te, quem scio nunquam non sanctissimis studiis occupatissimum. Annuit Balbinus, qui mos est illi; nam verborum est mire parcus.
- ph. Prudentiae narras argumentum.
- la. Verum alter prudentior sic pergit: Ignosces tamen huic meae importunitati, si cognoris caussam, cur te adierim. Dic, inquit Balbinus; sed paucis, si potes. Dicam, inquit ille, quanto potero compendio. Scis, vir omnium doctissime, esse varia mortalium fata: ego nescio, utro in numero me ponam, felicium an infelicium. Etenim si meum fatum altera ex parte contemplor, videor mihi pulchre felix: si ex altera, nihil me infelicius. Urgente Balbino ut rem conferret in compendium, Finiam, inquit, doctissime Balbine. Id erit mihi facilius apud virum, cui totum hoc negotium sic notum est, ut nulli notius.
- ph. Rhetorem mihi depingis, non alcumistam.
- la. Mox audies alcumistam. A puero mihi, inquit, contigit haec felicitas, ut artem omnium maxime expetendam discerem: illam, inquam, totius philosophiae medullam, alcumisticam. Ad nomen alcumistices nonnihil experrectus est Balbinus, gestu duntaxat: ceterum gemitu iussit ut pergeret. Tum ille: Sed