Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/328

E Wikisource
Haec pagina emendata est

WIPP0PLANUS. 299

sed pretio fortasse deterreberis. Non est, inquit ille, magnum pretium, si rei dignitas respondeat: indica. Indicavit aliquanto pluris, quam indicaram ipsi, captans et hoc lucri. Tandem convenit de pretio, datur arrha satis magna, nempe regalis aureus, ne qua suspicio incideret simulatae emptionis. Emptor iubet equo dari pabulum; se mox ait rediturum, et abducturum: dat etiam stabulario drachmam. Ego simulatque cognovi pactionem esse firmam, sic ut rescindi non posset, rursus ocreis et calcaribus armatus redeo ad locatorem, anhelus clamo. Adest ille; rogat quid velim. Illico, inquam, adornetur equus meus. Nam e vestigio proficiscendum est ob rem maxime seriam. Atqui modo, inquit, mandabas, ut aliquot dies alerem equum tuum. Verum, inquam, sed praeter exspectationem obiectum est negotium, idque regium, quod nullam patitur dilationem. Heic ille: Eliges ex omnibus, quem voles: tuum habere non potes. Rogo quam ob rem? Quia venditus est, inquit. Ibi ego simulata magna perturbatione:Prohibeant, inquam, superi quod dicis. Hoc obiecto itinere non venderem eum equum, etiamsi quis numeret quadruplum. Incipio rixam; clamo me perditum. Tandem incaluit et ille: Quid opus, inquit, his iurgiis? Indicasti equum, ego vendidi, si numero pretium, nihil habes quod mecum agas; sunt in hac urbe leges: ad exhibendum equum me non potes compellere.Cum diu clamassem, aut equum exhiberet, aut emptorem, tandem iratus numerat pretium. Emeram quindecim aureis, extimaram uiginti sex. Ille aestimarat triginta duobus. Cogitabat apud se, praestat hoc lucri facere, quam equum reddere. Abeo dolenti similis, ac vix placatus etiam data pecunia. Ille rogat, ut boni consulam; se aliis in rebus pensaturum hoc incommodi. Sic impositum est impostori. Habet equum nullis pretii. Exspectat ut, qui arrham