Jump to content

Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/34

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

SACERDOTIIS. 27

paxilli.

pa. Etiamne amplius?
co. Conducet excitando foculo, si defuerit follis.
pa. Belle narras. Quid praeterea?
co. Si lumen officiat scribenti, praebebit umbraculum.
pa. Ha ha he: est praeterea, quod dicas?
co. In bello navali praebebit usum harpagonis.
pa. Quid in bello terrestri?
co. Erit loco clypei.
pa. Quid deinde?
co. Findendis lignis erit cuneus.
pa. Probe.
co. Si praeconem agas, erit tuba: si classicum canas, cornu: si fodias, ligo: si metas, falx: si naviges, ancora: in popina fuerit fuscina: in piscando hamus.
pa. O me felicem! Nesciebam me circumferre tam ad multa conducibilem supellectilem.
co. Sed quis interim terrarum angulus te habuit?
pa. Roma.
co. At qui fieri potuit, ut in tanta luce nemo te sciret vivum?
pa. Imo nusquam magis latent boni viri; adeo, ut saepe clarissima luce neminem videas in frequenti foro.
co. Redis igitur nobis onustus sacerdotiis.
pa. Venatus equidem sum sedulo: at parum favit Delia. Nam complures illic piscantur hamo, quod dici solet, aureo.
co. Stultum piscandi genus.
pa. Et tamen pulchre succedit nonnullis. Sed non omnibus feliciter cadit haec alea.
co. An non insigniter stulti sunt, qui plumbum commutant auro?
pa. Sed non intelligis, in plumbo sacro venas auri subesse.
co. Quid igitur? redisti nobis nihil aliud, quam Pamphagus?
pa. Non.
co. Quid igitur?
pa. Lupus hians.
co. Felicius redeunt, qui asini redeunt, sacerdotiorum sarcina graves. Cur mavis sacerdotium, quam uxorem?
pa. Quia mihi placet otium. Arridet Epicurea vita.
co. At mea sententia suavius vivunt, quibus est lepida puella domi, quam complectantur, quoties libet.
pa. Sed adde, nonnunquam quum nou libet. Amo voluptatem perpetuam. Qui ducit uxorem, uno mense felix est: cui contingit optimum sacerdotium, in omnem usque vitam fruitur gaudio.
co. Sed tristis est solitudo: